Latin
243.1 to 243.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 243.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Crura &pedes virides: Postica crurum pars &pedum plantae viridiores. Digiti praelongi. Extimi anticorum imum internodium medio membranâ adnectitur. Unguis medii interius latus serratum, quod observatu dignum est. Ventriculus laxus &membranosus potiùs quàm musculosus ut in carnivoris; in quo dissecto Lenticulam trisulcam invenimus. Intestina anum versùs, ubi appendicum sedes est, laxiora sunt quàm in aliis avibus. Appendices autem seu intestina caeca non duo ut in plerisque avibus, sed una tantùm, ut in quadrupedibus, major tamen illa &crassior. Oesophagus sub mento in magnam amplitudinem dilatatur. In medio furculae Appendix. Cystis fellea longa. Gesnerus undecim vertebras colli numerat, ego 18 observavi, quarum quinta contrariam habet positionem nempe *sursum reflectitur. Vescitur piscibus, ranis, &c. Saepius etiam majores pisces vulnerat quàm extrahere aut Sedet capite inter arauferre potest. Pulli saginantur intestinis piscium, carne, &c. mos adducto, collo intorto. Trachea rectâ lineâ vertebras colli bis transit antequam thoracem ingrediatur. In excelsarum arborum cacuminibus nidificant, &non rarè plures simul non procul à se invicem, an verò in cornicum nidis nidulari soleant, ut Aldrovandus è Polydoro refert inquirendum. Ova pallidè ex caeruleo viridia. Habentur &in Anglia Ardearia, qualia apud Gallos Bellonius describit, quamvis ille id neget, in quibus Ardeae tam probè nidulari didicerunt, ut quotannis ex pullis ingens pecuniae summa dominis cedat. Ardeae cinereae tertium genus Aldrovandi. Ex Aldrovando. Rdea haec, quam cinereae seu pellae congenerem facio, dodrantes quatuor ab extremo rostro ad ultimos pedes longa, rostrum habet pollicis crassitudinę, palmi longitudine, digiti minimi juxta nares latitudine, intus canaliculatum, infernè corneum ac roseum. Oculi iris lutea, pupilla nigra. Collum spithamam integram est longum. Plumae capitis, colli, dorsi &superiorum alarum ex cinereo fuscescunt, extremae omnes maculâ ruffâ notatae; quae verò in alis sunt majusculae albo in fine sunt variegatae, &quae caudam constituunt palmum cum dimidio longam. Quae pectus tegunt longioribus notis nigris, ruffis, albis respersae sunt.