# Ornithologiae libri tres 243.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 243.5 to 243.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/243.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/243.5

Venter ferè albus ex cinereo: Coxae nonnihil rufescunt: Harum pars extrema supra poplitem pollicis spatio plumis nuda est. Ab his ad extremos ungues duorum palmorum mensura superest. Crura subviridia & pedes in digitos fissi, quos tamen davaricationis initio breviuscula membrana conjungit, quòd circa aquas versari necesse habeat. Unguis postici digiti caeteris est major. In capitis plumularum extremo ceu capillamenta quaedam tenuia, tenera, albicantia extabant; quae res tenellam arguebat aetatem. §. III. Ardea cinerea minor, Germanis Nycticorax. PRecedente minor est multò, & breviore collo. Dorsum ei & vertex nigra, collum cinereum. Gula & venter lutescunt. Ab oculis ad rostrum linea alba extenditur. Ab occipite crista, tres sci. plumae seu cirri 5 digitos longi, dependent. Alae & cauda cinerea. Rostrum nigrum: Pedes ex flavo virescunt. Apud Sevenhuys in paludosis Hollandiae hujus, ut credo, avis pullum è nido exemptum Belgicè Quack dictum hunc in modum descripsimus. Pedes ei virides: Tibiae supra articulos ad spatium unius digiti nudae. Extimus digitus medio ab exortu ad primam juncturam membranâ adnectitur. Medii unguis ab interiori latere serratus ut in cinerea majore. Oculorum irides pulchrè flavent. Colore corporis ad stellarem magìs quàm cineream majorem accedit. Remigum pennarum bini ordines nigri apicibus albis. Cauda ex fusco cinerea, apicibus etiam pennarum albis. In dorso & collo plumae nigricant scapis ruffis: In collo lineae ruffae latiores sunt. Tegetum alarum minorum apices ex albo in ruffum declinant. Venter albus maculis nigris interstinctus. Mentum album. Gulae pennae ex una parte albae ex altera nigrae. Aetate proculdubio colores mutat ut aliae pleraeque aves. Cystis fellea magna. Ventriculus amplus, intus glandulosus, verùm non musculosus, inque eo Scarabaeorum exuviae. In medio furculae appendix. Ova parit alba.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
