# Ornithologiae libri tres 245.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 245.1 to 245.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/245.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/245.1

Collum & crura ut in aliarum Ardearum genere longa. Longi item pedum digiti sed lutei. Posticus omnium minimus, anteriorum medius longissimus: Secundum longitudine locum habet in dextro situ positus. Ungues atri, acuti. Alae maximae, cauda brevis, corpus exile. Haec proculdubio eadem est cum nostra, nec aliter (ut puto) differt à Garzetta ejusdem Aldrovandi antea descripta quàm aetate; ea enim junior erat. In hac tamen nulla mentio fit neque cristae, nec pennarum illarum rariorum dorso innascentium; utrique fortassè avi tum Aldrovandinae tum nostrae ab aucupibus evulsae & surreptae sunt. Ardea alba minor tertia Aldrov. Ex Aldrovando. Raecedenti minor est sed carnosior, Rostrum parvum, crassum, acutum in extremo, totum luteum. Vertex capitis & cervix colore ferè croceo resplendet, qui color, licèt remissior, in pectore quoque conspicitur. Collum quàm in aliis Ardeis brevius. Oculi ceu in lutea quadam macula locantur. Eorum iridem luteam ambit circulus niger. Femora & tibiae longisculae, ex flavo ad croceum vergente colore. Digiti pedum pro portione corporis quàm in aliis Ardeis majores, longissimi, fusci, albicantibus quoque annulis circundati. Priores duos membrana parva conjungit, ut in caeteris. Ungues longi, acutissimi & unci. Unguis a. medii digiti caeteris longioris serratus est, ut in Botauro. Cauda non admodum brevis. Praeter hanc & aliam depingit Aldrovandus, rostro brevi, crasso & acuto, digitis pedum longissimis, anterioribus fuscis: caput ad croceum vergit. Rostrum & crura flava sunt: Caetero tota avis candida. §. VII. Ardea haematopus seu Cirris Virgilii Scaligero Aldrov. p. 398. Ex Aldrovando. Aeteris Ardeis ferè omnibus minor est, & collo admodum brevi, tota ferè ex croCceo ad colorem castaneae vergens, pronè intensiùs, supinè & super alas remissiùs. Cauda tam exigua ut prorsus eâ carere videatur. Oculorum iridem, quae lutea est, miniaceus ambit circulus, & hunc rursus niger. Ex fronte per totum caput supernum & cervicem pennae pulcherrimae partim luteae, partim atrae orientes dependent. Rostrum robustum, longum, acutum, bicolor, quà caput tangit viride, vel ex viridi ad caeruleum inclinans, hicque color ad medium rostri & uitra etiam perdurat, reliquum atrum est. Crura & pedes rubro saturato colore, ut in Columbis multis: Ungues nigri.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
