Latin
245.5 to 245.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 245.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem pedum digiti perquam longi, &exiguâ membranâ vel ejus rudimento conjuncti. Depingit deinde aliam huic per omnia similem, nisi quod color idem in copore sit remissior, pedes subflavi, collum ad latera maculis multis nigris conspersa, quae in superiore non visuntur. §. VIII. Ardea quam Sguacco vocant in Vallibus dictis Malalbergi Aldrov. p. 400. Ex Aldrovando. Vrros in capite gerit ejusdem penè coloris cum proximè praecentibus, quibus magnitudine ferè compar, vel paulò minor est. Rostrum huic brevius, robustum tamen, ejusdem cum toto tergore coloris, nempe ex luteo ferruginei. Iris in oculo aurea à nigro ambitur circulo. Caput totum collúmque luteo albóque &nigro variant. Pronè ad ventrem candicat, quemadmodum etiam cauda &potior alarum pars. Femora lutea: Tibiae &digiti ut in quibusdam Gallinulis aquaticis viridescunt. Aiunt avem esse audacem &animosam. §. IX. Ardea Ardea vulgò Squaiotta dicta Malalbergi Aldrov. Ex Aldrovando. NOstro est luteo, in extremo nigricante, caudâ brevi, pedibus viridibus. Apex caRpitis 30 plumis constat, quarum mediae albae sunt, extremae nigrae. Sunt &in tergore ejusmodi elegantes pinnae, coloris rubicundi, in suis radicibus albae. A voce nomen fortè utraque habuerit.