Latin
LIDII PARAI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 247
Unproofread scanNot analysed yet
Medii unguis ex interiore latere serratus, ut in hujus generis aliis, ut anguillas aliósque lubricos pisces firmiùs teneat, nè elabantur. Postici digiti unguis prae caeteris crassus &longus argento inseri solet ad scalpendos dentes. Boatus numero impari vel tres simul, vel quinque edit, ut aiunt. Mugire incipit Februarii initio, nec diutiùs mugit quàm libidine tentatur. Vulgus sibi persuasum habet eam rostrum in arundinem inserere, ejúsque ope seu interventu mugitus edere Alii rostro in aquas, lutum vel terram inserto bombos taurinae aut bubulae voci simillimos emittere aiunt. Juncetis, arundinetis &c. latitant; in sepibus quoque non rarò collo &capitibus erectis. Autumno post solis occasum in sublime volare solent spirali ascensu, donec visum effugiant. Vocem interim edunt sed singularem &mugitui nullo modo similem. Atque haec proculdubio avis est quam vulgus Anglicum The Night-Raven, i. e. Nycticoracem appellat, nam &internoctu etiam mugit. Quod at partes interiores attinet, Tracheae cartilagines annulares post divaricationem non integrae sunt sed semicirculares: alteram circuli partem membranâ tenui &laxâ complente: Súntque etiam magìs disjunctae seu remotiores à se invicem. Hepar bifidum cum cysti fellea appensa. Interior ventriculi membrana plicis carneis rugoHas ego non observavi. J sa, inque ea glandulae papillares. Erat autem infra pylorum veluti secundarius ventriculus structurae singularis figura literae eo lateribus crassis, plicis intus inaequalis. Ventriculus laxus, membranosus potiùs quàm musculosus, canino similis, ut rectè Bellonius. Ingluvies nulla. Appendix unica ut in reliquis congeneribus, medium digitum longa. Gula sub rostro in immensum dilatatur, ut vel pugnum humanum admittat. In ventriculo murium pilos &ossicula invenimus. Loco costarum transversarum tantùm appendices parvae. Vertebrae capiti proximae deorsum flectuntur, reliquae omnes sursum. Sternum arcuatum. Apertura sterni tenui, pellucidâ &laxâ membranâ clauditur. Gula &aspera arteria per dextram colli partem transeunt. Appendicem etiam osseam habet in angulo furculae sed minorem quàm Ardea cinerea. Butorius &Botaurus recentioribus dicitur, quia boatum Tauri, i. e, mugitum imitari videtur. Prae caeteris Ardeis oculos hominum appetere dicitur. Nidum in terra construit: Ova quinque una vice parit subrotunda, albida, ad cinereum aut viridem tendentia. XIII. Ardea stellaris tertium genus Aldrov. Ex Aldrovando. Vis haec Epidauro missa undique sibi concolor est, nempe subruffa, pronè minùs