Latin
LIDII PARAI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 248
Unproofread scanNot analysed yet
Caput illi instar Ardeae, utì &collum, pedem longum. Oculi nigri, circulo aureo. Alae &cauda simul desinunt: Cauda enim brevis, nec su pra quinque digitos longa. Crura satis longa, superiora enim quatuor, &inferiora totidem digitos: In pedibus porro quatuor digitos obtinet; videlicet tres anteriùs, unum posteriùs versum. Crura autem superiora ad medietatem sunt nuda pennis; caetera fusca cute tecta. Caput &collum brunnis quidem pennis, sed quae punctulis nigris variegatae sunt, vestiuntur: Venter quoque ad eundem modum. Sub alis denique nigrae &albo maculatae sunt pernae. §. XVI. Ardea Brasiliensis Cocoi dicta Marggrav. A Vis est elegans, Ciconiae fermè magnitudine. Rostrum habet rectum, acutum, Asex circiter digitos longum, quod in exortu ex flavo virescit: Oculos crystallinos, circello aureo, circum oculos cutem cineream. Colli longitudo 15 digitorum, corporis 10, caudae 5, cum qua alae desinunt. Crura superiora mediam partem plumata, 8 digitos longa, inferiora 63 cute tecta cinerea: Digitos in pedibus quatuor, vulgari modo; quorum medius digitus longus, caeteri breviores, omnes unguibus lunaribus fuscis. Guttur &totum collum sunt alba, summitas capitis &l atera nigri coloris cum cinereo mixti. Ejusdem coloris cristam elegantem gerit erectam; atque ab ea duae elegantes plumae deorsum posteriùs dependent, coloris ex nigro subcinerei, quaelibet 55 digitos longa. Anterius collum secundùm longitudinem maculatum est, plumis è nigro &cinereo mixtis. In coli parte anteriori &inferiori elegantes habet plumas longas, albas, subtiles, prop identes, quas in pileis gestare solemus. Totum dorsum, alae &cauda cinerei sunt coloris diluti, cum pauxillo albo mixti: Superior medietas crurum superiorum albis vestitur pennis. Per dorsi autem longitudinem cinereae plumae extenduntur subtiles, elegantes, figurâ similes illis in collo. Caro illius bona est. §. XVII. Ardea Brasiliensis rostro serrato, stellari similis Marggrav. Natis domesticae magnitudine est aut paulò major. Rostrum habet rectum, acuAtum, medietate anteriore tam superiùs quàm inferiùs dupliciter serratum, 41 digitos longum. Caput &collum habet Ardeae; oculos nigros, circulo aureo: Collum pedem longum, corpus 51 digitos, caudam 4, cum qua desinunt alae. Crura tota 9/ digitos longa, superiora mediam partem pennis vestita: Quatuor digitos in pedibus vulgari modo. Rostrum superius est fuscum, propè exortum autem virescit è flavo. Totum caput &collum superius pennas habet longiusculas, pallidè flavas, nigro undatas. Sub gutture albicat. Collum inferius, pectus &infimus venter plumas habent albas fusco undatas, quod in ambitu flavo est fimbriatum. Totum dorsum &alae teguntur pennis fuscis flavo undatis, &remiges alarum pennae sunt è nigro &cinereo, aequali parte mixtae, extremitatibus albis. Cauda constat ejusmodi pennis qualibus extremitas alarum, sed transversim albo lineatis. Crura &pedes sunt obscurè grisei coloris. Ungues fusci. Caro comeditur, sapit ut aliarum Ardearum. §. XVIII. Enm §. XVIII. Guiratinga Brasiliensibus, Garza Lusitanis, Ardeae species Marggrav. Lbardeolae magnitudine &corporis figurâ. Erectè incedit, collo longo, rostro Aextenso, recto, acuto, flavo, 4 digitos longo, cujus pars superior nigra, inferior