# Ornithologiae libri tres 250.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 250.1 to 250.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/250.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/250.1

Sed mirandum prorsus, cum certum sit Ciconias ante hyemis adventum ex Germania ad loca tepidiora & calidiora migrare; Italia autem Germaniae sit contigua & calidior, quòd huc non provolent. Novi qui autopsia didicerunt Ciconsas & Pavones cùm saepius serpentes quos deglutiverant per podicem vivi illis exiissent erecto uropygio ad parietem tandiu anum applicuisse nè invitis elaberentur, donec sensissent nempe intus serpentem demortuum fuisse. Ciconia nigra. TUlgari Ciconiae aequalis est, aut eâ paulò minor. Collum, Caput, Dorsum, Alae nigrae cum aliquo splendore aut viridis mixtura, colore ei non absimili qui in Corvis marinis cernitur. Venter, pectus alba, ut & latera. Rostrum viride: Tibiae quoque virides & ad genua usque nudae. Membrana digitos connectens exteriùs ad primum articulum medii digiti pertingit, non autem ex interiore parte. Juniores cùm cibum petunt strepitum edunt Ardeis non dissimilem. Vidimus primò Francofurti ad Moenum. Avem hanc Jo. Faber Lynceus Annotationibus suis in Recchum quàm diligenter descripsit, in hunc modum. Longitudo à rostri cuspide ad pedes usque sex cum dimidio est spithamarum; quam eandem mensuram expansae alae conficiunt. Rostrum solum (in quo lingua iubrubens & brevis conspicitur) Romanum pedem est longum: duarum verò spithamarum crura sunt. Capacitas gulae tanta erat, ut ave per pedes appensa ex eadem sua sponte rana grandis excideret, & adhuc quatuor integrae in ejus ventriculo reperirentur. In stomacho verò ex duriore carne compacto ossicula erant plurima ranarum & exucca quaedam massa fimo haud absimilis. Cervix etiam sesquispithamam erat longa. Pedes & crura macilenta. Alarum dorsique totius color subniger est usque ad ventrem imum. Haec tamen nigredo subcaeruleo purpureóque licet obscuriore est mixta, sed praedominante fuscedine in majoribus, praecipuè alarum pennis. Collum à Dorsi colore jam ampliùs recedit, & gratissima quadam subcaerulei, purpurei rubescentis subvirescentisque miscela oculos mirè oblectat. In columbarum anatumque collo eundem repereris florentem colorem. Et quoniam nonnisi inferior ventris regio, longè sub pectore incipiens plumas habet albicantes & molliores, Avis tota nigra potiùs propterea quàm alba appellatur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
