# Ornithologiae libri tres 251-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIDII PARAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/251-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/251-2

sed observatis ejus moribus non Haematopodem sed Ibin nigram esse depreAhendimus, cujus Herodotus primus meminit, deinde Aristoteles. Corpore est Elorii aut paulò minor, omnino niger: capite corvi aquatici; rostro, quà capiti jungitur, pollicis crassitiem superante, sed per extremitatem mucronato, & incurvo nonnihil atque fornicato & omnino rubente, uti etiam cruribus, quae oblongae sunt, similia cruribus illius avis quam Plinius Bovem taurum, Aristoteles Ardeam stellarem nominat; collum verò oblongum Ardeolae instar habet: sic ut cùm primùm Ibidem nigram conspiceremus, Bovi Tauro corporis habitu similis videretur. Aegypto adeò proprium esse dicitur hoc genus avis, ut extra eam regionem vivere non possit, asportatumque ocyssimè moriatur. Ibes Aegyptiis utilissimae sunt ad serpentes, locustásque & bruchos delendos, quibus regio illa praecipuè infestatur; ideóque divini honores iis habiti sunt. Ibes (inquit Cicero) maximam vim serpentium conficiunt. Avertunt pestem ab Aegypto cùm volucres angues ex vastitate Lybiae vento Aphrico invectas interficiunt atque consumunt. Ex quo fit ut illae nec morsu vivae noceant, nec odore mortuae. Eam ob rem invocantur ab ipsis Aegyptiis Ibes. Quae praeterea Veteres de Ibide tradunt vide apud Aldrovandum. CAP. IV. §. I. Platea sive Pelecanus Aldrov. Leucorodius seu Albardeola. Belgis Lepelaer. QUllus erat quem descripsi è nido exemptus. Pondus ei 451 unciarum. Longitudo à summo rostro ad extremos ungues 34 digitorum, ad ultimam caudam 24. Color totius corporis velut Cygni candidissimus. Ultra oculos rostrum versùs nec plumae, nec lanugo, ut in Ardeis & Corvo marino. Angulus etiam mandibuli inferioris nudus: quod fortè in hac ave singulare est. Pennarum alae Remigum prima nigricat: secundae pinnulae tantùm ad scapum exteriores seu exterior à scapo medietas, & interioris apex: Tertiae apex tantùm: Quarta adhuc minùs nigricat. Eodem modo & in secundo ordine tegetes inferiores apicibus & scapis nigrae. Cauda perbrevis. Rostrum figurae singularis & insolitae, planum & depressum, propè extremitatem in circularem ferè figuram dilatatum, ad similitudinem Cochlearis, undè & Avis ipsa Lepelaer i. e. Cochlearia Belgis dicitur. Parte lata 12 seu 14 fossulae seu canaliculi ei insculpti sunt. Interior superficies lubrica & laevis est. Rostrum in pullis adhuc teneris albicat; verùm in adultis nigrescere dicitur. Lingua acuta, parva. Tibiae ad mediam secundi internodii partem nudae, albicantes. Pedes validi. Digiti antici membranâ connexi; extimus medio ad secundum usque articulum, intimus ad primum tantùm. Digiti autem & ungues nigri. Reflexiones illas Laryngis quas memorat, describit & figurâ exhibet Aldrovandus, in nostra ave non observavimus. Cystis fellea magna. Intestina in multas spiras convoluta. Supra ventriculum oesophagus in sacculum dilatatur cujus superficies innumeris glandulis papillaribus aspera est & inaequalis. Ova ejus Gallinarum ovis aequalia, alba, paucis sanguineis seu ex cinereo ruffis maculis guttata. Apud Sevenhuys non procul Leidâ Hollandiae urbe in excelsarum arborum cacuminibus magno numero quotannis nidificant, quemadmodum Ardeae, Graculi palmipedes, &c. Tlauhquechul sev Platea Mexicana, Nieremberg.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
