# Ornithologiae libri tres 251

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIDII PARAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/251

Totum caput, collum & totum corpus albissimis vestitur plumis; ac inferiore parte colli pennae illae albae sunt longiusculae. Cauda autem quoque alba, at superiùs nigris aliquot pennis tegitur Alae in exortu albis teguntur plumis, sed propè dorsum nigris; nigredini autem persplendet viriditas. Crura sunt rubra ut & pedes quos cum Ciconia communes habet. Rostro crepitat ut Ciconia nostras. Caro illius edulis. CAP. III. Ibis Bellonii. Ntea Ibidem nigram (verba sunt Bellonii) pro Haematopode habueramus:

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
