# Ornithologiae libri tres 256.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 256.1 to 256.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/256.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/256.1

Rostrum longissimum angustum, arcuatum, nigricans. Lingua acuta, non ultra angulum mandibuli inferioris extensa: Nares oblongae. Pedes longi ex fusco caerulescum. Tibiae ad medium secundi internodii nudae. Digiti crassâ membianâ ab exortu ad primum usque articulum connexi. Ungues parvi, nigri. Medii autem digiti unguis ex parte interiore in aciem tenuatur. Cystis fellea magna, à qua ad intestina longus canalis extenditur, quae non communicat cum poro bilario, sed distincto ei tamen proximo foramine intestinum ingreditur. Ventriculus musculosus ut in Granivoris: in alia ave turbinatorum testas & lapillos, in alia ranas &c. ventriculo dissecto invenimus. Appendix intestinalis longissima. Appendices seu intestina caeca tres quatuórve digitos longa & excrementis repleta. Supra ventriculum oesophagus in folliculum seu ingluviem quandam papillaribus glandulis densis granulatam dilatatur. Carnis bonitate & sapore delicato inter aves aquaticas facilè principatum obtinet. Arquata minor nostras, Anglicè a Whimbrel, Venetiis Taraniolo. TAnc Phaeopodi alteri seu Arquatae minori Gesneri eandem esse vel nomen Italicum indicio est. Erat autem, magnitudine excepta, Arquatae majori simillima. Pondus ei 12 unciarum: Longitudo à summo rostro ad extremam caudam 17 digitorum, ad imos pedes 20. Alae expansae 33 digitis aequales. Rostrum ab angulis rictus ad mucronem usque tres digitos protendebatur. Appendices seu intestina caeca duûm digitorum. Pedes viridescunt. Remiges alarum pennae maculis magnis semicircularibus notantur. Minorum ordinum earum quae alas vestiunt margines albae, mediae partes ex ruffo nigrae. Venter & femora alba. D. Johnson litteris ad nos datis Arquatam minorem Eboracensibus suis Whimbrel dictam, quam in arenis ad ostium fluvii Tesae frequentem inveniri ait, sic breviter describit. Arquatâ majore seu Numenio dimidio minor est. Rostrum incurvum quidem ut majoris, sed plus digito brevius. Vertex obscurè brunneus absque maculis. Dorsum quatenus alis tegitur album secus quàm in majore: in universum totum corpus obscurius seu magis fuscum. Cùm in omnibus ferè, magnitudine excepta, Arquatae majori simillima sit, figurâ ejus distinctâ non est opus. §. III. * Phaeopus Gallinula Gesneri. AEc avis circa Argentoratum nominatur Brachvogel, corpore nigricante, paucis ruffis & sufflavis maculis aspersa; rostro tenui, oblongo, nigricante, modicè inflexo; collo albicante, inferiore ejus parte circa medium & infra ad flavum vel rufsum tendente; ventre albo, cruribus fuscis vel cinereis, ut pictura nobis ostendit. Verùm pictura (ut rectè Plinius) fallax est. Ego autem hanc cum praecedente eandem esse suspicor.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
