Latin
SECTIO QUARTA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 257
Unproofread scanNot analysed yet
Num haec avis ea sit quam Aucupes nostri (inquit Aldrovandus) Falcinellum vocant, non sat scio; non parum enim ab ejus descriptione discrepat. Sed fieri potest (ut ab ipso est annotatum) hoc avium genus pro diversitate aetatis &magnitudine &etiam colore variare. Falcinellus autem ad Ardearum magnitudinem accedit, eásque corporis habitu &specie refert, excepto rostro. Caput, collum, dorsum, pectus, venter, femora, uropygium coloris sunt spadicei ad fuscum tendentis: sed collum &pectus etiam maculis quibusdam fuscis, oblongiusculis resperguntur. In medio dorso macula quaedam est coloris viridis obscuri, qui color in alis etiam &cauda conspicitur. Rostrum subnigrum est, valdè longum, &anteriùs falcatum. Femorum quicquid plumis destituitur, tibiaeque &pedes rostro concolores apparent; &tibiae digitique in satis conspicuam longitudinem porriguntur. CAP. III. Curicaca Brasiliensium Marggr. Masarino Lusitanis. Vis est Numenio, judicio Clusii, similis. Magnitudo illi mediocris Anseris: capitis autem magnitudo ut Anatis. Collum sex digitos longum, tres crassum Aaut paulò plus. Rostro sex digitos longum, incurvum planè ut ensis Hungaricus, coloris ex igneo fusci. Corporis longitudo à collo ad podicem undecim digitorum, crassities unius pedis. Longitudo alarum sedecim digitorum, caudae novem, desinentis cum fine alarum. Crura octo digitos longa, pedes duos &semis, rubri instar Anatis sed non plani, quatuor digitis &unguibus nigris, tribus anteriùs, uno posteriùs verso. Caput &collum habet plumas albas flavo mixtas, &in superiore parte parùm oblongas. Oculi illi sunt nigri circulo ruffo. Circa oculos &sub origine gutturis cutis nigra. Totum corpus nigris pennis vestitum, excepto dorso, capite &ventre, ubi cinereae obscurae, &in medio alarum albae, cano mixtae, ut in Ciconiis. Reliquae pennae corporis, initii &finis alarum &totius caudae nigrae. Tibiae superiores ad medietatem usque carent pennis, nam aquatica est avis. Carnem bonam habet, quam saepius comedi coctam &frixam butyro. Alia species reperitur huic similis sed multò minor, &magnitudine ferè Gallinae, quae vocatur Matuitui. Frequens est ad flumen S. Francisci in Itapuama &alibi. CAP. IV. Acacaloti seu Corvus aquaticus Nieremberg. As à cauda extrema ad rostri usque acumen quatuor ferè spithamas longus.