# Ornithologiae libri tres 257-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/257-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/257-2

ac mediocris amplitudinis. Crura sesquispithamaea: rostrum arcûs instar incurvum, duos palmos longum, ac mediocriter tenue: pedes in quaternos finduntur digitos, nigerrimis munitos unguibus. Crura minus nigrescunt digitis: rostrum cyaneum est ac caput exiguum. Plumae infernae fuscae insertis rubris: superiores OXRITIOEOV II. LIB. III. res verò promiscuè purpureae, subnigrae, virides atque splendentes. Caum es senes digitos longa. Caput collúmque pennis fuscis, albis ac viridibus teguntur, ac paulisper fulvescentibus. Oculi sunt nigri; iris vero sanguineo tingitur colore.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
