# Ornithologiae libri tres 257

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/257

Num haec avis ea sit quam Aucupes nostri (inquit Aldrovandus) Falcinellum vocant, non sat scio; non parum enim ab ejus descriptione discrepat. Sed fieri potest (ut ab ipso est annotatum) hoc avium genus pro diversitate aetatis & magnitudine & etiam colore variare. Falcinellus autem ad Ardearum magnitudinem accedit, eásque corporis habitu & specie refert, excepto rostro. Caput, collum, dorsum, pectus, venter, femora, uropygium coloris sunt spadicei ad fuscum tendentis: sed collum & pectus etiam maculis quibusdam fuscis, oblongiusculis resperguntur. In medio dorso macula quaedam est coloris viridis obscuri, qui color in alis etiam & cauda conspicitur. Rostrum subnigrum est, valdè longum, & anteriùs falcatum. Femorum quicquid plumis destituitur, tibiaeque & pedes rostro concolores apparent; & tibiae digitique in satis conspicuam longitudinem porriguntur. CAP. III. Curicaca Brasiliensium Marggr. Masarino Lusitanis. Vis est Numenio, judicio Clusii, similis. Magnitudo illi mediocris Anseris: capitis autem magnitudo ut Anatis. Collum sex digitos longum, tres crassum Aaut paulò plus. Rostro sex digitos longum, incurvum planè ut ensis Hungaricus, coloris ex igneo fusci. Corporis longitudo à collo ad podicem undecim digitorum, crassities unius pedis. Longitudo alarum sedecim digitorum, caudae novem, desinentis cum fine alarum. Crura octo digitos longa, pedes duos & semis, rubri instar Anatis sed non plani, quatuor digitis & unguibus nigris, tribus anteriùs, uno posteriùs verso. Caput & collum habet plumas albas flavo mixtas, & in superiore parte parùm oblongas. Oculi illi sunt nigri circulo ruffo. Circa oculos & sub origine gutturis cutis nigra. Totum corpus nigris pennis vestitum, excepto dorso, capite & ventre, ubi cinereae obscurae, & in medio alarum albae, cano mixtae, ut in Ciconiis. Reliquae pennae corporis, initii & finis alarum & totius caudae nigrae. Tibiae superiores ad medietatem usque carent pennis, nam aquatica est avis. Carnem bonam habet, quam saepius comedi coctam & frixam butyro. Alia species reperitur huic similis sed multò minor, & magnitudine ferè Gallinae, quae vocatur Matuitui. Frequens est ad flumen S. Francisci in Itapuama & alibi. CAP. IV. Acacaloti seu Corvus aquaticus Nieremberg. As à cauda extrema ad rostri usque acumen quatuor ferè spithamas longus.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
