Latin
SECTIO QUARTA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 258
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm ab externis oculorum angulis usque ad rostrum, unciae unius intervallo deplumis &glabra est pellis, rubescénsque ex albo. Alae viridi splendentique subtus pellucent colore, &qui pro variis Solis repercussibus evariet ac mutetur; supernè verò propè exortum passeae sunt, deinde verò viridi atque pavonino spectabiles colore. Indigena Mexicanae plagae avis est. Versatur circa lacus ac piscibus victitat. Educat filios veris tempore juxta lacustria loca. Bonum praestat alimentum, nec valdè injucundum, crassum tamen, atque (ut lacustres aves decet) piscosi odoris. CAP. V. Guara Brasiliensibus Marggrav. Numenius Indicus Clusii exot. Vis est aquatica &terrestris, Albardeolae magnitudine. Rostrum habet ensis Polonici figura, longum, ex albo subcinerescens: oculos nigros: collum &Acaput instar Albardeolae. Alae desinunt cum cauda, quae brevis &demissa. Crura longa, quorum superior medietas pennis vestita, reliqua nuda. Digiti pedum