Latin
SECTIO QUINTA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 258-4
Unproofread scanNot analysed yet
nam supra oculos nigricat, quemadmodum etiam in dorso &alis. Rostrum A etiam nigrum, palmum &lius longum, gracile &nonnisi oniscis aliísque insectis lancinandis aptum. Cauda ex albo cinerea est, infra candicat. In collo superno maculae sunt nigrae deorsum vergentes. Alae longissimae. Crura femoráque mira longitudine, admodum gracilia &debilia, eóque debiliora ad insistendum, quod digito postico careat, &anteriores pro tibiarum longitudine breves, adeò ut Himantopus seu Loripes jure merito dicta sit. Digiti ferme aequè longi, sanguinei, medius tamen paulo longior est. Ungues nigri, exigui, parum recurvi. Descriptionem Gesneri, &quae praeterea de hac ave habet vide apud ipsum &Aldrovandum loco citato. Nobis, ut verum fateamur, eam nondum videre contigit. CAP. E e 2 Crex Bellonii. CRuribus ut Chevalier Gallis dicta (Limosa] longis est, major tamen, Elorio minor. Corlis rostro etiam longo &nigro; nigris quoque tibiis &toto capite; Ocollo tergore &pectore candidis. Superiores aliae corporis partes ad cinereum tendunt. Alae subnigrae sunt, quas propè costas linea alba utrinque transversim secat. E terra victum petit &in aere etiam in muscas debacchatur, non secus ac Capella (Vanneau.) Cùm volat magnum strepitum edit. Hanc circa Nilum Bellonius vidit, esseque Aristotelis Crecem indè conjicit, quòd dum clamat saepiùs crex, crex, repetat.