# Ornithologiae libri tres 258

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/258

Caeterùm ab externis oculorum angulis usque ad rostrum, unciae unius intervallo deplumis & glabra est pellis, rubescénsque ex albo. Alae viridi splendentique subtus pellucent colore, & qui pro variis Solis repercussibus evariet ac mutetur; supernè verò propè exortum passeae sunt, deinde verò viridi atque pavonino spectabiles colore. Indigena Mexicanae plagae avis est. Versatur circa lacus ac piscibus victitat. Educat filios veris tempore juxta lacustria loca. Bonum praestat alimentum, nec valdè injucundum, crassum tamen, atque (ut lacustres aves decet) piscosi odoris. CAP. V. Guara Brasiliensibus Marggrav. Numenius Indicus Clusii exot. Vis est aquatica & terrestris, Albardeolae magnitudine. Rostrum habet ensis Polonici figura, longum, ex albo subcinerescens: oculos nigros: collum & Acaput instar Albardeolae. Alae desinunt cum cauda, quae brevis & demissa. Crura longa, quorum superior medietas pennis vestita, reliqua nuda. Digiti pedum

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
