# Ornithologiae libri tres 26.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 26.5 to 26.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/26.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/26.5

At neque institutione, quis enim docentes discentésve vidit unquam? neque verò imitatione, pulli namque admodum juvenes nidos deserunt, cum jam nullo ingenio sunt, nec quicquam ferè praeter victum aut curant aut animadvertunt: At neque unquam parentes nidum componentes videre potuerunt; nec alias sui generis aves, quas imitentur, cùm ipsi vere à nativitate sua proximo nidificent. Superest ergo, ut instinctu agant. Lubet hic cum Harvaeo mirari, quanta sedulitate ac patientiâ aves foeminae ferè omnes, dies noctésque totas nidis suis insideant, seseque macerent, ac prae fame propemodum enecent; quantisque periculis se exponant ut ova tueantur; quae si aliquando coactae tantillum reliquerint, hem! quanto ardore ac festinatione eadem repetunt & operiunt? Anates & Anseres interea dum paulisper abfuerint, ova stramine tegunt & occultant. Qua verò magnanimitate imbelles saepe matres ova sua protegunt? quae tamen fortasse subventanea aut urina fuerint, aut etiam non sua; imo vero artificialia interdum ova pari animi fortitudine defendunt. Stupendus profecto avium amor erga ovum iners & vitâ privatum, quod tantae solicitudini nihil commodi aut voluptatis retribuat. Quis non admiretur affectum illum aut furorem potiùs glocientis gallinae, qui extingui nequit nisi aquâ frigidâ obruatur? Durante hoc animi impetu cuncta negligit, & ceu furibunda alas dimittit, dum hispidae surriguntur plumae; inquieta & querula obambulat; alias gallinas nido deturbat; ova passim quaerit quae incubet; nec quiescit, clonec aut illa nacta fuerit aut pullos quos deducat; quos sane miro zelo & ardore convocat, fovet, pascit ac tuetur. Quàm lepidè risum movet gallina, dum supposititios Anatis pullos (quos pro suis exclusit) in aqua natantes sequitur, locúmque saepe ambiens, cum periculo vadum tentat, invocat, mirisque artibus ad se pellicere satagit? Aves omnes tempore coitus loquaciores sunt & vocaliores. Aves multò citiùs crescunt & justam magnitudinem assequuntur quàm Quadrupeda. Quae enim cibo in os ingesto à parentibus nutriuntur pleraeque intra mensem unum aut sex summum hebdomadas, nonnullae multo citiùs ad volandum idoneae, debitam speciei suae corporum mensuram proximè attingunt: intra semestre spatium omnes perficiuntur. Nec hoc tamen in iis, ut in Quadrupedibus, vitae brevis indicium est.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
