# Ornithologiae libri tres 260

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/260

Crura quoque ei longiora. Ventriculus parvus, minùs carnosus quàm in granivoris. Limosae Gesneri descriptio quae habetur apud Aldrovandum Ornithol. lib. 20. cap. 28. huic avi in omnibus exactè respondet. Glottidis quoque tum descriptio apud Gesnerum, tum figura apud Leonardum Baltner huic conveniunt. Totanus alter, an Totanus Gesneri Aldrov. lib. 20. cap. 24? An Callidrys rubra Bellonii? Liam ab hac fortassè distinctam avem vidimus & descripsimus Venetiis: Siquidem Pedes ei è flavo rubebant. Rostrum quoque brevius nonnihil quam descriptae. Collum & caput ex fusco cinerea, supra oculos linea alba. Caetera non multùm differt. Hanc eam esse putamus quam Galli Chevalier aux pieds rouges, praecedentem quam iidem Chevalier aux pieds verds vocant, & fortè sexu duntaxat differunt: Haec enim mas erat, illa foemina. Nam & in aliis hoc genus avibus v. g. Erythra Gesnero dictâ inter Gallinulas numeratâ foemina à mari tum magnitudine, tum pedum colore differt. Callidrys rubra Bellonii huic vel eadem est, vel similima, differt quod collum & pennae sub alis & uropygio cinereae sint, quódque in temporibus utrinque maculae sunt binae nigrae, quae ceu umbram praebent superciliis, quae & ipsa albâ maculâ insignia sunt. Icon Callidrys rubrae descriptioni non convenit, nam rostrum & crura nimis brevia pinguntur. CAP. V. §. I. Gallinula erythropus major Gesneri Aldrovando lib. 20. cap. 36. Totanus ejusdem Gesneri, ut nobis videtur, Aldrov. tom. 3. p. 439. An Callidrys Bellonii? An ejusdem Pardali congener longiore rostro? Angl. The Redshank or PoolSnipe. Agnitudine est inter Vanellum & Gallinaginem minorem media, ad Pluvialem accedens. Caput & dorsum ex fusco cinerea, nigro maculata. [ Ego in nonMnullis Dorsi colorem fuscum ad viridem accedentem animadverti.] Colli medium magìs cinereum. Gula albo & nigro varia, maculis seu lituris nigris secundùm longitudinem pennularum productis. Albus a. color nonnihil ruffi admixtum habere videtur. Pectus magìs album, rarioribus maculis iisque transversis. Cauda & pennae caudae proximae lineis albis & nigris alternis cymatili ductu variae Remiges alarum pennae 26, quarum prima fusca est scapo duntaxat albo: Quinque proximae ex nigro fuscae; parte interiore albae & guttulis fuscis velut irroratae. Septimae apex albus unâ vel alterâ lineâ transversâ nigrâ: in sequentibus albedo latiùs fe extendit, donec in decima nona totam pennam occupet. Tegetes priores nigrae, mediae albis lineis variae; Reliqui ordines dorso concolores seu ex fusco cinerei. Rostrum duos digitos longum, tenue & Scolopacis rostro simile, ad basin obscurè rubrum, summa parte nigrum. Lingua acuta tenuis, non divisa. Mandibulum superius longius, in ipsa extremitate nonnihil incurvatum. Oculorum irides avellaneae: Nares longae. Pedes pulchrè rubent, unguibus exiguis nigris. Digitus posticus perexiguus ungue pusillo: Anticorum intimus minimus. Omnes inferiùs membranâ connexi; extimus autem latiore & quae ad secundum usque articulum extenditur. In arenosis maris litoribus ubique circa Angliam frequens est. A Totano Aldrovandi differt, 1. Quòd multo minor sit. 2. Pedibus & rostro brevioribus. 3. Colore dorsi fusco. 4. Colore pedum rubro.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
