Latin
261.5 to 261.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 261.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vestitrices alarum inferiores fuscae sunt marginibus albis. Ala notha interior pulcherrimam speciem exhibet. Ejus enim pennae nigricant, ad intervalla tamen crebra lineae albae transversim obliquè ductae, sibi invicem parallelae &ad scapum in angulum obtusum coeuntes eas eleganter distinguunt. Rostrum sesquidigitale, rectum, tenue, ad latera compressum, obscurè viride, ad apicem nigrum. Mandibulum superius inferiore paulò longius. Lingua acuta non bifida: Oculi majores, iridibus avellaneis. Crura longa ex plumbeo viridia. Digiti longi, exteriores duò membranâ ad primum ferè articulum connexi: Posticus parvus: Ungues nigri. Solitariae plerunque degunt; pariendi tempore binae volant mas &foemina ad piscinarum, lacuum fluviorumque ripas. Gallinula Rhodopus sive Phoenicopus Gesneri quam Steingallyl vocari ait, à Steingallell Leonardi Baltner differt pedum colore, qui Gesnerianae roseus est seu Amethystinus, Baltnerianae ex fusco viridis, verùm cum aliae notae conveniant eandem avem esse puto, sexu fortè diversam, cùm in harum avium nonnullis (ut observavit Leon. Baltner) sexus colore pedum differant. Tringa tertia Aldrovandi Giaroncello &Pinirolo Italis dicta.