Latin
SECTIO QUINTA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
Exteriores decem alarum Remiges pennae nigrae. Sequentium deinde apices albescere incipiunt: â 14: ad 207 margines insuper albent. Quinque corpori proximae eidem quoque concolores, maculis obscurioribus. Secundi ordinis pennarum apices albent, (anteriores tamen obscuriores sunt) reliqua pars dorso concolor. Tegetes alarum inferiores albae. Ala notha exterior albissima. Cauda 3 digitos longa, fusca, pennarum apicibus nonnihil albicantibus. Foeminae maribus paulò minores sunt; rarò &vix unquam pugnant. Colores non mutant, &descriptae similes sunt. In maribus longiorum pennarum torquis sub capite gulam cingit; qui aliis albus, aliis luteus, aliis niger, aliis cinereus est, interdum ex nigro caeruleus &serici instar splendens. Mira siquidem &infinita est in maribus colorum varietas, adeò ut verno tempore nunquam inveniantur duae sibi invicem exactè &per omnia similes. Media aestate post pennarum defluxum omnes inter se similes esse aiunt. Rostrum Tringarum simile, nigrum, circa nares nonnihil rubescens. Mandibulum superius paulo longius inferiore. Lingua ad extremum usque extensa. Oculorum irides avellaneae. Pedes ex flavo rubri: Posticus digitus parvus. Anticorum extimus divaricationis initio medio membranâ adnectitur. Ungues nigri, longiusculi &ferè recti. Ventriculus intus flavescit. Vesicula fellea grandis. In palustribus Lincolniensibus circa Crowlandiam aestate nidificant. Pane &lacte saginantur ut Canuti aves dictae, cameris undique clausis: nam admissa luce statim pugnare incipiunt, nec priùs desinunt quàm haec ab illa occidatur, praecipuè si astat quispiam. Aucupes cùm pugnae intentas vident incautas retibus implicantes opprimunt. Ad Belgii etiam oras verno tempore advolant.