# Ornithologiae libri tres 265

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/265

Alarum pennae parvae cinereo & nigro distinctae; magnae nigrae sunt. Rostrum oblongum est, nonnihil arcuatum, in extremo acutum. Venter ex ruffo candicat & nigris maculis pulchrè tingitur. Cauda item candicat, sed in extremo nigra est. CAP. XI. MATKNELTZELL Leon. Baltner. Gallinula erythra Gesneri, quàm Germani Matkern dicunt. QUr Mattkern à vulgo (inquit Gesnerus) haec avis dicatur ignoro. Ego à totius corporis colore Erythram vocavi. Etsi autem corpus totum ferè (ventrem Calbicantem, rubro tamen subruffum, & crura leucophaea excipio) rubicundum sit; obscurior tamen is rubor in dorso est, & maculis nigris interceptus: clarior in alarum aliquot pennis: in quibus longissimae ad rubricae fabrilis colorem accedunt. In collo inferiùs puncta quaedam albicant. Rostrum nigricat non absque rubore, brevius quàm plerisque aliis in hoc genere. Inter arundines capitur laqueis. Vocem & fullonum lanas ferientium. clamorem edit, quo repraesentatur sonus Leonardus Baltner sic eam describit. Avis est pulcherrima: Longitudine a summo rostro ad extremos ungues dimidiam ulnam (Argentoratensem) explet. Pondere 612 lotas i. e. 3/ uncias: est enim Lota circiter unciae dimidium. Intestina ulnam unam longa sunt. Circa aquas versantur hae aves, inque aquosis victum quaerunt. Rarò apud nos capiuntur. Mares pulchrioribus pennis Perdicum similibus ornantur, suntque pedibus pallidè rubentibus. Foeminis pennae minùs pulchrae sunt, pedes grisei. Nonnullae etiam 13. Lotas pendent: & longitudine? ulnae aequant. Aves hae figurâ, magnitudine, colore Pugnaces dictas foeminas valdè referunt: an eaedem sint diligentiùs examinent quibus earum copia fit. CAP. XII. DUNLIN Septentrionalium Anglorum D. Johnson. CAllinagini minimae par est; Rostrum rectum canaliculatum nigrum, extremitate latiusculum; Nares oblongae; Lingua nigricans; Guttur & pectus in alO bo maculas gerunt nigricantes. Venter medius nigrescit, albo undulatus; imus & sub cauda albet. Tota pars supina ruffa, maculis nigris majusculis ubique interstincta cum modico albo. Alae tamen à caesio ad fuscum colorem tendunt. Crura & pedes longiuscula, nigra; posticus digitus brevissimus. Cauda 12 constat pennis, quarum mediae duae fuscae cum macula una vel altera ruffa; reliquae è fusco albicant. Victum in limo colligit. CAP. XIII. §. I. The Stint. An Cinclus prior Aldrov? Schoeniclos seu Junco Bellonii quam Galli Alaudam marinam vocant.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
