Latin
266.5 to 266.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 266.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Gula, collum, dorsum, caput plumis vestiuntur mediam partem nigris, laterales ruffo-cinereis, colore Arquatae simillimo, unde Norfolciensibus nostris The Stone-Curlew i. e. Arquata petraea nuncupatur. Sub cauda plumae rufescunt. Remiges in utravis ala pennae circiter 29, quarum prima &secunda maculam transversam albam obtinent, aliàs facie exteriore nigrae sunt; quatuor his proximae nigrae, dein tres fundis &apicibus albae; sequuntur tredecim nigrae ultimae seu corpori proximae eidem concolores. Secundi ordinis primae pennae nigrae, reliquae apicibus albae; sub apicibus area nigra transversa. In minoribus pennarum alae ordinibus area transversa alba. Quae alas subtus vestiunt, praesertim longiores ex armis enatae candidissimae. Caudae pennae extremae ad digiti unius latitudinem nigrae, dein albae: his proximae hinc indè una, areolâ fuscâ unâ vel alterâ spatium album intersecante variantur: reliquae albore sensim evanescente corpori concolores fiunt. Mediarum etiam apices parum admodum nigricant. Cauda autem 5 digitos longa 12 pennis constat. Intestina crassa: Appendices seu intestina caeca tres digitos longa. Appendix intestinalis à meatu vitellario residua dimidium ferè digitum extenditur.