# Ornithologiae libri tres 267

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/267

Avem hanc Romae in foro emptam descripsimus. Tardè parit haec avis (inquit Bellonius) repertae enim sunt à nobis sub finem mensis Octobris etiamnum ad volandum ineptae. Bellonius cùm primo versaretur in Anglia, hanc observavit, Otidi quoad pennas pedésque persimilem. Clarissimus vir D. Tho. Brown eques auratus & Medicinae Professor Norwicensis circa Thetfordiam Norfolciae oppidum inveniri ait, ubi the StoneCurlew appellatur, vocem autem ejus ad Pluvialis viridis vocem accedere. Avem huic congenerem (quam ex nudae iconis intuitu descripsit Aldrovandus tridactylon etiam, in eo tamen diversam, quòd & femora pennis vestita, & digitos absque membranis intermediis habuit, vide apud ipsum, Ornithol. lib. 13. cap. 15. in fine. Caeterum Charadrios Gesneri, quam Aldrovandus Oedicnemo nostro eandem putat, Avis est stolida & stupida; Domi inclusa subinde ambulat, aliquando in orbem ad multum tempus circa columellam aut aliud quippiam: aliquando recto tramite, & siquid impedimento fuerit, transilit potiùs quam à via recta declinet. Oculos etiamsi digitos admoveas non claudit. Facilè mansuescit, nam etiamnum libera ruri parùm sibi timet ab homine. Aquatica est, & in pratis palustribus aut circa paludes degit. Noctu etiam in domibus mures captat. In Germania inferiore abundare audio, noctu vagari, & vocem tanquam fistulae edere.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
