Latin
SECTIO SEXTA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 268
Unproofread scanNot analysed yet
Temnuuio uiuu et aeuipu Sus un aibuesuen uen uisuoe ensoe qus sub uropygio spadiceum diximus dilutiore. Extrema insuper caudae penna tota alba est, &maculâ fuscâ caret. Colores etiam in maribus nonnihil variant, nec descriptioni per omnia respondent. Rostri figurâ Pluvialium genus cum columbino genere quodammodo convenit. Ova parit quatuor aut quinque, sordidè lutea lituris &c. maculis majusculis nigris crebris undique picta. Humi autem nidificant mediis in campis, loco aperto, visui exposito &patente nido, paucis festucis ovis substratis, nè facilè cernatur. pulli quamprimum excluduntur densa lanugine tecti nidum deserunt, &huc illuc matres sequuntur. Aiunt vanellum quum quis longissimè à nido suo abest tum maximè clamosum esse &querula voce circumvolitare, ut sci. ibi nidum esse eum persuadeat, &à vero loco abducat. CAP. II. De Pluviali seu Pardale. p. I. Pluvialis viridis, The Green Plover. Agnitudine Vanellum aequat superátve. Color in vertice, cervice, scapulis,