# Ornithologiae libri tres 268

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/268

Temnuuio uiuu et aeuipu Sus un aibuesuen uen uisuoe ensoe qus sub uropygio spadiceum diximus dilutiore. Extrema insuper caudae penna tota alba est, & maculâ fuscâ caret. Colores etiam in maribus nonnihil variant, nec descriptioni per omnia respondent. Rostri figurâ Pluvialium genus cum columbino genere quodammodo convenit. Ova parit quatuor aut quinque, sordidè lutea lituris &c. maculis majusculis nigris crebris undique picta. Humi autem nidificant mediis in campis, loco aperto, visui exposito & patente nido, paucis festucis ovis substratis, nè facilè cernatur. pulli quamprimum excluduntur densa lanugine tecti nidum deserunt, & huc illuc matres sequuntur. Aiunt vanellum quum quis longissimè à nido suo abest tum maximè clamosum esse & querula voce circumvolitare, ut sci. ibi nidum esse eum persuadeat, & à vero loco abducat. CAP. II. De Pluviali seu Pardale. p. I. Pluvialis viridis, The Green Plover. Agnitudine Vanellum aequat superátve. Color in vertice, cervice, scapulis,

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
