# Ornithologiae libri tres 269.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 269.5 to 269.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/269.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/269.5

De Morinellinorum captura D. Dent Cantabrigiensis, quem super ea re consului, haec ad me scripsit. Generosus quidam Norfolciensis, apud quos hoc genus aucupii frequens est, mihi retulit, ad Morinellos capiendos sex septémve socios unà proficisci; quos cùm invenerint, primum loco opportuno retia disponunt, deinde ponè aves leniter se recipiunt, singuli manu utrâque lapidem tenentes, quorum frequenti, collisione sonitu facto aves excitant, naturâ admodum segnes & desidiosas, adeóque paulatim prae se agunt ad rete usque. Aves excitatae pandiculantur plerunque, & vel alam, vel pedem extendunt, earumque imitatione homines qui insequuntur brachium aut tibiam, pro more recepto. Se autem credere imitationem hanc ad eas capiendas nihil omnino conducere, nec enim aves eam animadvertere aut curare. CAP. IV. Charadrius sive Hiaticula. The Sea-Lark. * Agnitudine Alaudam vulgarem nonnihil superat; à summo rostro ad extremos pedes extremámve caudam 8; digitorum. Rostrum superius areola nigra cingit, quae deinde ab angulis oris per oculos ad aures usque producitur, tandemque, caput medium transversim obit; lineam latam seu areolam vittámve albam ab interiore unius oculi cantho ad alterius interiorem ductam circumambiens. Occiput cinereum: Mentum album: Collum duplici torque cingitur, inferiore albo, qui subtus ad rostrum extenditur & sub mento dilatatur ad oculum ferè utrumque; inferiore nigro qui media sui parte latior est & pectoris partem occupat, anteriùs quoque versùs rostrum excurrit. Dorsum & alarum tegetes minores cinereae. Pectus & venter albus. Remigum pennarum extima nigra, ad scapi medium duntaxat albo maculata; qui color in sequentibus ad 29 continuè ampliatur; adeò ut pennas 20 ** & 21 * totas occupet. Intimae remiges dorso concolores. Secundi ordinis pennarum apices albent prioribus seu exterioribus exceptis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
