Latin
AVES INTER NATATRICES ET CIRCA AQUAS
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 271-3
Unproofread scanNot analysed yet
Allinularum notae characteristicae, quibus ab aliis avium generibus distinguantur, sunt, Caput parvum: Corpus ferè adductum, gracile &ad latera compressum: Rostrum breve &modicè inflexum: Alae breviusculae, concavae &Gallinaceis similes: Cauda perbrevis: Crura longa: Digiti longissimi: Volatus breves. Gallinulae autem Recentioribus dictae sunt hae aves, diminutiva voce à Gallina, ob corporis (Rostri praecipuè &alarum) morumque similitudinem. CAP. De Gallinulis in specie. Gallinula chloropus major Aldrovandi. The common Water-hen or More-hen.