Latin
273.1 to 273.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 273.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aucupes, quibus ostendimus, cùm Fulicae similem esse cernerent, magnitudine tantùm differre aiebant, hancque ad perfectam necdum aetatem pervenisse. Unde nos diligentiùs peculiares quasdam notas discriminantes investigavimus. In quibus ea praecipua ferè est, quòd haec Gallinula pedibus sit viridibus, &non absimilibus Botauri, neque etiam ita planis, nec denique latâ membranâ conjunctis, ut in Fulica. Cauda etiam Gallinulae longior est. Macula frontis item minor. Colore Rallo similis quidem, sed ad Fulicae colorem tendit: quare ex primo aspectu Rallum esse putabam, sed cùm diligentiùs inspicerem, animadverti palpebras oculorum candidas esse, quod Rallo non convenit, sed neque Fulicae. Caudae binae pennae albae sunt, utrinque nempe una. Sub pectore nonnihil ad cyaneum seu caeruleum vergit. Dorsum colore est castaneae intenso. Aliae item aliis nigriores sunt, &alarum piicas albas habent, &aliam insuper albam lineam in minori ala quam primae plumae ejus per calami longitudinem constituunt. Idem cibus reperitur in ejus ventriculo qui in Rallo &Fulica. Os sterni &ischion sive os coxendicis ab aliis avibus habet diversa, etiam à Fulica. Caro Gallinulae, coctu facilis ac tenera est; ossa fractu facilia; ingluvies ampla; jecur quoque fragile. Caeterum intestina &reliquae partes internae ut in Fulica. Assa ejusdem cum Fulica saporis est. Nidificat &pullos alit &educat ut Rallus. Avis haec in multis accedit ad Grinettam nostram seu Gallinulam poliopodem minorem Aldrovandi; adeo ut eandem ei esse minimè dubitem: descriptionem tamen ejus huic operi inserere visum fuit, ut integrum Lectori judicium permitterem. Rallus aquaticus Aldrov. p. 455. i. e. Ortygometra Bellonii. Gallinula chloropus altera Aldrov. sortè etiam Gallinula Serica ejusdem. The Water-Rail: nonnullis a Bilcock or Brook-Ouzel. CAllinulae vulgari similis est sed minor; coturnice major: corpore tenui, comO presso, à summo rostro ad extremos ungues 16 digitos longo, ad ultimam caudam 12 tantùm. Alae extensae 16 digitos aequabant. Caput parvum, compressum. Rostrum quale Pugnacibus dictis avibus, duos circiter digitos longum, rectum, ad latera compressum, rubicundum, praecipuè mandibula inferior &superioris ima pars, summa enim nigricat, versus extremum glabrum &durum. Lingua ad extremum usque rostrum extenditur, alba, extremo nirta.