# Ornithologiae libri tres 274.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 274.5 to 274.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/274.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/274.5

Cauda brevis est pennarum duodecim, alarum remigibus concolor, praeterquam quòd mediae ad oras laterales nonnihil obtineant alboris. Praecipuè autem notabile est, quòd cauda explicata non plana sit, ut in plerisque avibus, sed insigniter concava. Mediae pennae caeteris longiores sunt. Alae insuper admodum concavae sunt, ut in plerisque terrestribus Gallinacei generis. Cystis fellea ampla: Ventriculus musculosus: intus semina quaedam plantarum. Hoc genus Gallinulae Mediolani primùm vidimus & descripsimus, deinde Florentiae, ubi Aucupes Tordo Gelsemino eam vocabant, nisi fortè haec sit distincta species; tandem Valentiae in Hispania. Hanc esse Gallinulam poliopodem Aldrovandi vel nomina ei imposita convincunt; quamvis descriptio in omnibus non conveniat. Quam Florentiae descripsi hujusmodi erat. Tringae minimae magnitudine, capite parvo, carinâ corporis longiore, alis modicis, caudâ brevi, cruribus supra genua aliquousque nudis, digitis pedum longissimis, praeter posticum, qui proportione reliquis brevior est, & superiùs situs. Rostrum pro aviculae modulo satis longum, rectum, ad latera compressum ex viridi luteum; at Mandibula superior & ad basin & versus apicem obscuriùs & velut ex fusco virescit. Crura & pedes sordidè virent, nec dispar unguiculorum color. Quod ad pennarum colorem attinet cum superiore ferè convenit, nisi quòd medio dorso inter alas ductus niger maculis albis conspersus cernitur, & longitudine & latitudine insignis, cui & alii duo hinc indè in vestitricibus alarum, non medio paralleli, sed versùs caudam in latitudinem aberrantes adjacent. Oculi parvi, irides ex viridi luteae. In ave quem D.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
