Latin
AVES INTER NATATRICES ET CIRCA AQUAS
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 276
Unproofread scanNot analysed yet
Vox ejus ut aiunt aspera ger, ger, ger, instar serpentium quodammodo. Itaque capi etiam ab Aucupibus vocem ejus imitantibus, cultro per aridum lignum deducto. Verùm quòd dicit, Anglis ceu lautissimam avem inter segetes capi, variis positis insidiis, certè falso rumore deceptus est. Anglia praeter Ortygometram nullam hujusmodi avem (quod ego unquam audiverim) alit aut novit. Et ego quidem (quamvis Gesnerus contradicat) avem hanc non aliam esse suspicor quam Rallum Bellonii terrestrem seu Ortygometram, utcunque digiti in icone nimis quam longi picti sunt. Gallinula Brasiliensibus, Jacana dicta. E Marggravio. VAEc elegantissima avis magnitudine est columbae, sed cruribus multo longioribus, flavi coloris cui viriditas immixta. Crura inferiora plus quàm duos digitos longa; superiora (maximam partem nuda ut aquaticis) paulò minus: Quatuor habet in pedibus digitos, quorum medius è tribus antrorsum versis duos digitos longus, reliqui duo paulò breviores; quartus retrorsum versus pedem aut etiam ampliùs longus: omnes autem unguibus semidigitum longis &flavis armantur. Cauda brevis ut Gallinae sylvestris. Pennae in dorso, alis &ventre ex viridi &nigro mixtae, sub cauda albae; versùs collum &in toto collo &pectore ejusdem coloris cum plumis quae in collo pavonum aut columbarum quarundam visuntur. Caput habet parvum ut Gallina sylvestris, quod tegitur membranaceo quodam tegumento rotundo, coloris ut gemma Turcois. Rostrum rectum, gallinaceum, plus uno digito longum, initio ad medietatem egregiè miniati coloris; reliqua pars eximii flavi cui aliquid viriditatis admixtum. Frequentissima in palustribus Brasiliae locis ubique. Caro illarum edulis sed haud magni pretii. Gallinula Brasiliensibus Agnapecaca dicta. E Marggrav. Riori magnitudine &figurâ par est, verùm colore diversa &inferior. Pennae illius sunt ut in dorso prioris, alae magìs brunescentes. Carent autem mitellâ, at in qualibet ala interius habent corniculum directum, quibus se defendunt. §. XII. Gallinula Brasiliensis tertia Marggravii. E Marggrav. ORioribus figurâ &magnitudine aequalis est, colore autem differens. Totum caput, collum, dorsum, cauda nigri sunt coloris, initium alarum brunni: reliqua viridis: extremitates Remigum brunni: pectus &infimus venter itidem brunni coloris, uti &crurum superiorum medietas superior. Rostrum rectum crocei coloris, cum cuticula ruffa in exortu illius &parte capitis anteriori. Crura nuda, pedes cinerei. In qualibet autem ala, anticâ parte habet corniculum simile flavum. Haec est avis cornuta Nierembergii, quam Indi (inquit) Tohnalcuachili seu caput nocturnum chili appellant. §. XIII. Gallinula Brasiliensis quarta, Marggrav. E Marggrav. Igurae est ut reliquae. Rostrum illi flavum; mitella cutacea in initio capitis prope