Latin
SECTIO SECUNDA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 280
Unproofread scanNot analysed yet
In dorso iterum duos habet ductos nigros à capite armorum seu scapulis inchoatos, transversaliter procedentes, donec in medio dorsi penè conveniant, deinde rectà caudam versus producti. Cauda tota alba, 3' digitos longa, 12 pennis componitur. Crura longissima, pulchrè caerulea, ultra genua vulgò credita ad tres propè digitos plumis destituta. Unguiculi nigri sunt. Digitum posticum habet sed perexiguum. Appendices graciles, 3 propè digitos longae: Intestina 36. Vesiculam felleam habet cum suo ductu quo in intestinum exoneratur, &praeterea porum bilarium. Ventriculus exiguus; in quo praeter lapillos grandiores nihil invenimus. D. Willughby hoc modo alas describit. Pennae scapulares interiores nigrae sunt, quae nigram &longam maculam albam in dorso efficiunt. Supinae alarum partis tegetes à scapulis ad primum alae articulum albae: à primo ad secundum tegetes minores nigrae à secundo articulo ad remigum majorum radices iterum albae. Remex prima tota nigra, à qua in succedentibus nigredo sensim minuitur, &exteriorem saltem apicem in octava occupat. Aves hasce tum Romae tum Venetiis vidimus: Súntque in Angliae maritimis praesertim Orientalibus non infrequentes. Non est a. cur iis exactiùs describendis immoremur: Rostri enim figura singularis, sursum reflexa seu arcuata ab aliis omnibus nobis hactenus cognitis avibus eas abunde distinguit.