# Ornithologiae libri tres 280-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, FARO TLRIIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/280-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/280-2

FARO TLRIIA. DE AVIBUS PALMIPEDIBUS cruribus brevioribus. Ves Palmipedes quibus crura breviora distinguimus in Tridactylas seu digito Has in eas postico carentes & Tetradactylas seu digito postico donatas. quarum Digiti omnes membranis intercurrentibus connexi sunt; & quibus Posticus digitus solutus. Has iterum in Angustirostras & Latirostras. Angustirostrae sunt vel quibus Rostra in extremo adunca sunt, vel quibus Rostra rectiora. Quibus Rostra adunca sunt, ea obtinent vel dentium expertia, vel dendata seu serrata, hae Mergi dicuntur. Quibus Rostra rectiora, sunt vel brachypterae & urinatrices, COLYMBI dictae, vel macropterae & volaticae LARI denominatae. Latirostrae dividuntur in genus Anserinum & Anatinum. Anates sunt vel Marinae & Urinatrices, vel Fluviatiles & Lacustres. Palmipedibus autem in genere hae notae conveniunt, 1. Tibiae breves: excipiendae hîc Phoenicopterus, Corrira & Avosetta. 2. Crura ad articulos genuum plumis vestita. 3. Digiti postici breves. 4. Digitus anticus extimus intimo brevior. 5. Uropygia minùs erecta, quàm aliarum avium. 6. Latirostrae pleraeque unguem seu appendicem habent in extremitate laminae rostri superioris. Latirostrae etiam capita ad latera compressa obtinent: corpora plana Palmipedum nomine seu depressa; aves etiam nonnullas comprehendimus quibus digiti quidem pedum divisi sunt, ad latera tamen membranis aucti; quales nimirum sunt Colymbi nonnulli, quae pinnipedes aut platydactylae fortasse rectiùs quàm Palmipedes dicerentur. SECTIO PRIMA. Aves Palmipedes Tridactylae seu Digito postico carentes. CAP. I. Penguin nautis nostratibus dicta, quae Goifugel Hoieri esse videtur. Agnitudine ad Anserem domesticum accedit. Color supinae partis niger,

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
