# Ornithologiae libri tres 281.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 281.5 to 281.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/281.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/281.5

Hactenus Clusius, cujus quidem descriptio avi nostrae optimè congruit, verum icon aberrat, quòd posticum digitum pedibus appingat. Olaus Wormius Musei sui lib. 3. cap. 19. de hac ave tractans. Descriptioni Clusianae ex observatione propria haec addit. Ex Ferroënsibus insulis delata ad me erat avis, quam vivam domi per aliquot menses alui. Junior erat, quia ad eam non pervenit magnitudinem, ut Anserem communem mole superaret. Halecem integrum una vice deglutire valuit, & quandoque successivè tres antequam ingluviem expleret. Dorsi plumae adeò molles & aequales, ut holosericum nigrum aemularetur. Venter eximio erat candore. Supra oculos aream rotundam candidam Daleri magnitudine habuit, ut perspiciliis dotatam jurares (quod non observavit Clusius) nec alae eam obtinuere figuram quam idem exprimit: latiores enim erant paulò cum limbo albo. An digito postico careat, an eo praeditus sit nec Clusius neque Wormius in descriptionibus suis meminerunt. Wormius in icone sua posticos non appingit. Avis haec magnitudinis praerogativa, qua reliquas hujus generis superat, principem inter eas sibi locum vendicat. CAP. Alka Hoiari in Epistola ad Clusium, Wormii Mus.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
