# Ornithologiae libri tres 283.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 283.1 to 283.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/283.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/283.1

Cauda duos digitos longa, 12 pennis constat, mediis longioribus, reliquis ad ultimas usque sensim brevioribus. Rostrum rectum, acutum, nigrum, ab apice ad angulos oris 3 ferè digitos longum, subrotundum. Superior mandibula versùs apicem appendiculâ utrinque seu processu donatur, qui in inferiore non recipitur, sed exteriùs ei imminet utrinque; Lingua non divisa. Os intus flavum. Pedes in extremo corpore siti sunt, ut in praecedentibus, coloris atri, ut & ungues. Postico digito caret. Ventriculus intus flavescit; Cystis fellea grandis. Testes in maribus magni, à quibus vasa seminalia in spiras convoluta ad anum tendunt. Una cum Alkis & Lundis degit, eodemque modo & eisdem in locis parit: Stolidior tamen est & faciliùs capitur. In praeruptis clivis & rupibus inaccessis insulae Monensis unà cum Alka & Anate Arctica quotannis parit. Quin & in insula seu scopulo Godreve dicto non procul à S. Ives Cornubiae oppidulo, itémque in insula Prestholma, unâ circiter leucâ a Bello marisco, capitali insulae Anglesey oppido distante, ubi ob defectum aquae dulcis nemo habitat, nulláque hodiè aedificia supersunt praeter Sacellum vetus ruinosum S. Siriano sacrum. Dominium autem insulae ad D. Baronem Bulkley pertinet. Farnam quoque insulam Northumbriae adjacentem, & Scarburgi Eboracensis clivos aestivis mensibus frequentat, & ibidem parit. Ova huic omnium in hoc genere maxima, 3 plus digitos longa, alterâ extremitate valdè acuta, obtusa alterâ, caerulo-viridia: alia maculis seu lituris & lineis majusculis, raris, nigris varia sunt, alia iis carent. D. Johnson aves hasce colore nonnihil variare observavit, alias enim dorso nigro esse, alias brunneo seu leucophaeo; fortè hae foeminae sunt, illae mares. CAP. V. Anas Arctica Clus. Pica marina vel Fratercula Gesneri Aldrov. t. 3. p. 215. Feroensibus Lunda Mus. Worm. Hoieri Epist. Wallis Septentrionalibus circa Prestholm insulam Puffinus, Meridionalibus circa Tenby oppidum Guldenhead, Bottle nose & Helegug. Anglis Septentrionalibus circa Tesam fluvium & Farnas insulas Coulterneb aut Counterneb: Eboracensibus ad Scarburgum Mullet; Cornubiensibus PopeNate domestico minor est, à Rostro ad pedes duodecim digitos in longum extensa. Rostrum breve, latum, ad latera compressum, contrario sci. modo IRquàm Anatum rostra, figurae triangularis, in acutum desinens. Mandibula superior arcuata, extremitate adunca. Quà capiti jungitur callosa quaedam substantia basin ejus cingit, ut in Psittacis. Inter callosum hoc corpus & primum sulcum mox describendum longa foramina pro naribus, juxta oris aperturam producta.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
