Latin
284.1 to 284.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 284.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda duos digitos longa, duodecim pennis composita, tota nigra. Nidum sibi non construunt, sed in nuda humo ova ponunt. Pariunt autem in foraminibus subterraneis, quae vel sibimet ipsae effodiunt, vel à cuniculis, quos abigunt, effossa usurpant; singulae singula ova (quod inprimis notatu dignum est.) Sin ovum è quovis nido auferas, avis secundum ponet; si secundum subducas, tertium &c. ad quintum usque. Sunt a. ova pro Avis magnitudine ingentia, &vel Gallinaceis majora; colore subruffo seu arenaceo: altera extremitate acutiore multò quàm in Gallinaceis, obtusiore alterâ. In insulis Mona, Bardsey, Caldey, Prestholm, Farna, Godreve, Sorlingis, &c. aliisque propè maris litus desertis pariunt quotannis magno numero; nec in insulis tantum sed etiam in rupibus &clivis maritimis circa Scarburgum, Tenbeiam &alibi. Aestate apud nos degunt locis modò dictis, Autumno appetente avolant, &vere iterum redeunt. Martio mense &Aprilis initio speculatores primò advenire aiunt, per duos trésve dies manere tanquam loca exploraturos; abire deinde &circa initium Maii cum universa sociorum caterva redire. Quòd si procellae in id tempus fortè insiderint, &mare turbidum fuerit, innumeri macilenti &mortui in litora ejecti reperiuntur. Non possunt enim nisi pacato mari iter facere, aut victum sibi piscando parare. Augusto mense abeunt omnes, nec unquam iterum ante ver proximum circa litora nostra conspiciuntur. Pullos qui tunc volare nequeunt deserunt, sibique permittunt. Haec omnia de Alka etiam &Lomwia accipienda sunt, namque hae tres species unà plerunque volant &in iisdem locis nidificant. Piscator quidam nobis retulit, se mediâ hyeme inter rupes Puffinum sub aqua torpidum invenisse, non procul ab insula Bardsey Carnarviae promontorio adjacente, qui iterum in mare demissus statim fundum petiit, fides autorem penes esto. In aquis dulcibus non procul Sheffeldia in agro Eboracensi occisam ad nos transmisit D. Jessop, descriptâ multò minorem, quam aetate solùm differre puto: siquidem notae omnes illius &huic exactè conveniebant. De omnibus hactenus descriptis hujus generis avibus verum esse puto quod observavit D.