# Ornithologiae libri tres 285.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 285.1 to 285.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/285.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/285.1

60 erat digitorum: Rostri ipsius ab apice ad angulos oris 14. Spatium inter oculos & Rostrum nudum. Plumae Anserinis ferè similes. Capitis tegetes cristae instar longiores. Color totius corporis albus: Collum tamen flavicat. Dorsalium pennarum scapi nigricant. Caudae & alarum tegetes ex fusco cinerascunt, ut in Anseribus. Extremae Remiges nigrae. Cauda 7 circiter digitos longa, 20 aut 22 pennis integratur, aequalis ferè longitudinis, nisi quòd extremae mediis paulò sint breviores. Remiges in utravis ala 28. Rostrum versùs caput coloris plumbei, extremitate flavicante. Mandibula superior lata, depressa; inferior velut duae longae costae, altera extremitate junctae, intercedente membranâ crassâ seu cute lutea, quae ad gulam etiam ultra Rostrum extenditur. Ad extremum Rostrum tuberculum extat; ultimus vero ejus apex incurvus est seu aduncus. Nares ad supremam Rostri partem juxta plumas capitis, supra rimam seu canalem rostri, quae etiam in Ansere Bassano cernitur, sitae, rotundae. Oculorum irides ex cinereo flavicant seu potiùs albicant. Pedes plumbei: tibiae supra articulos genuum vulgò sed falsò dictos nudae. Digiti quatuor, omnes intercedentibus membranis unà juncti; ut Aldrovandus recte observavit. In Ornithotrophio Regio, in vivario S. Jacobi dicto propè Westmonasterium vidimus & descripsimus. Imperator Moscoviticus missis ad Regem nostrum Serenissimum Legatis, inter alia munera pretiosa & rariora duabus hujus generis Avibus eum donavit. Onocrotalum Fabriano visum Franciscus Stellutus literis ad Joan. Fabrum Linceum datis, his verbis describit. Avis haec Ansere maximo longè major est, Cygno vel par, vel magnitudine etiam superior. [ Quem Gesnerus appendi fecit 24 libras 12 unciarum aequabat; quos Aldrovandus alter 18 libras, alter etiam 25 pendebat.J Coloris albicantis, verùm non candidi omninò, sed qui fuscedine & rubedine aliqua obscuratur. Nec uniformis hic etiam totius est color, cùm alarum pennae reliquis totius corporis plumis sint magis fuscae. Tribus digitis membranâ quâdam connexis & retrò calce pedes constituuntur Hîc falsus est per incuriam Stellutus, nam omnes quatuor digiti membranis intercedentibus connexi sunt.) Rostrum brachialis ferè est longitudinis, sed minimè dentatum. Superior Rostri pars ad extremitatem instar unguis alicujus avis recurva deorsum flectitur. Non potui linguam videre. [ Neque Jo. Faber ipse qui eandem hanc avem postea Romae vidit, quamvis linguam sedulò perquisivit eam reperire potuit.) Conspexi tamen ubi alioqui Linguae radix fixa haeret, corpuscula quaedam perforata.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
