# Ornithologiae libri tres 285.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 285.5 to 285.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/285.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/285.5

In capitis vertice elevatae quaedam pennae emicabant, cristam aemulantes. Bursa quae sub rostro dependet, & quae ab aliis Onocrotalum alitibus differentem admodum efficit, membranacea est; quam ità nonnunquam rostrum versus retrahit, ut ampliùs ferè non sit conspicua: eandem postea ita dilatari sibi permittit, ut plurimarum etiam aquae librarum (triginta ferè, inquit Jo. Faber,] capax sit; membranâ illius adeò distentâ, ut transparens etiam plurimis intercurrentibus fibris venulisque appareat. Miratus autem imprimis sum, (verba sunt Fabri) cùm amplissimè diducto rostro, in vastam illam prolobi sive ingluviei voraginem à viro magnae staturae caput integrum condi viderem. In capite duo manifesta quamvis exigua valdè foraminula ad cerebrum behun eeue upeteuis, ue ositum hlmiehute cin ligu euu lius Laryngis organo absonam illam rudenti Asino similem vocem edit, a quo ipsi nomen.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
