Latin
286.4 to 286.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 286.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pedes autem nigri sunt, ad genuum creditos articulos usque plumosi. Unguis medii latiusculus, &ex parte interiore pectinatus ut in Ardeis. Plumae Anserinis simillimae. Color in adultis &senioribus undique albus, exceptis alarum remigibus majoribus, quae nigricant, &vertice, qui aetate fulvescit. Pulli &juniores varii sunt ex albo &fusco aut nigricante, in supina praesertim corporis parte. Pennae remiges in utravis ala 32. Cauda alba, 7 circiter digitos longa, 12 pennis constituitur. Cutis laxè admodum carni adhaeret. Quem descripsimus circa Coleshil agri Warwicensis oppidulum, mense Novembri Anni 1669 captus erat vivus, cùm se humo, in quam nescio quo casu deciderat, levare ob alarum longitudinem non posset. Princeps Aurangiae cùm Anno 1670 Regis nostri visendi causâ ex Hollandia in Angliam trajiceret, duas obiter hujus generis aves sclopeto transfixit. In insula Bassa (seu potiùs rupes ea dicenda sit) in medio Edinburgi aestuario sita ingens harum avium numerus, (nec alibi usquam, quod scio, in Britannia) quotannis nidificat. Singulae foeminae singula duntaxat ova una vice pariunt. Pulli adulti in deliciis habentur apud Scotos &magni veneunt, unde quaestus non mediocris ad insulae Dominum redit. Vere adveniunt, nec ante Autumnum iterum discedunt. Quo abearit hactenus incompertum. CAP. Corvus aquaticus. The Cormorant. Agnitudine ad Anserem accedit. Color in supina parte fuscus, cum quadam obscura viroris tinctura splendens, &omnino qualis Graculi palmipedis. Pectus &venter albicant. Remiges pennae in singulis alis 30 aut circiter, quarum apices extremi &ut secundi ordinis cinerascunt nonnihil.