Latin
287.5 to 287.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 287.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tum demum à magistris suis ad manum seu pugnum vocantur, ad quem obedientissimi convolant, &paulatim pisces omnes, unum post alterum nempe, evomunt, eosque tantillum saltem rostri pressurâ laesos. Finita piscatione, loco eminentiore collocatis avibus ligulam ex collo solvunt, viâ ipsis ad ventriculum liberâ permissâ, &pro cibo praedae partem, cuilibet fortè piscem unum aut alterum projiciunt, quem dexterrimè hi per aera descendentem hiante rostro excipiunt. Avis haec non in saxis tantùm maritimis sed &in arboribus nidificat. Nam in rupibus marinis juxta ostium Tinae fluvii nidulantes vidi (inquit Anglus quidam, referente Aldrovando) &in Northfolcia cum Ardeis in excelsis arboribus. Quod &nos observavimus: nam &in rupibus Prestolmae insulae propè Bellum mariscum Corvi aquatici nidum invenimus; &in excelsis illis arboribus propè Sevenhuys in Hollandi complures nidos vidimus. Atque hoc inprimis notatu dignum est, cùm praeter hanc &sequentem nullam hactenus palmipedem avem novimus quae arboribus insidere, nedum in iis nidulari consuevit. CAP. Corvus aquaticus minor sive Graculus palmipes.