Latin
288.5 to 288.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 288.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quoque avis in arboribus nidificat: ova autem oblonga, alba sunt. CAP. V. cap. Anseri Bassano asfinis si non eadem. Sula Hoieri Clus. exot. lib. B imo collo ad uropygium usque ductâ per dorsum mensurâ, pedem Romanum longa erat. A capitis vertice ad dorsum usque uncias 11. Colli ambitus totidem TAcrassus erat Rostri, quòd valdè mucronatum &firmum habebat, longitudo unciae 55. Rostri pars crassior &quae circa oculos nigra erat. Corporis ambitus 24 uncias, i. e. binos pedes Romanos explebat. Alae plus quàm pedem longae: caudae verò longiores pennae 7 unciarum longitudinem non superabant. Crura satìs tenuia &infirma habebat, eâque binis unciis non longiora, &nigri prorsus coloris, ut etiam pedes, qui valdè lati, quatuor digitis constantes, quorum exterior &illi proximus, qui longissimi, tribus articulationibus constabant, tertius duabus, minimus unâ; singuli parvo ungue praediti, praeter secundum, cujus unguis paulo latior &altero latere serratus; omnes autem nigrâ membranâ simul connexi. Longiores porro &Remiges alarum pennae totae nigrae, ut etiam tres illae, quae in cauda superiores &longiores, mediumque caudae locum occupantes. Reliquum corpus albae pennae tegebant: quae tamen in dorso nonnihil flavescebant tanquam luto aut pulvere conspersae fuissent. Hactenus Clusius. Avis haec in plerisque cum Ansere Bassano convenit, in nonnullis tamen notis differt, V. g. Rostri acumine &colore circa oculos nigro, crurum exilitate, &nigro mediarum caudae pennarum colore.