# Ornithologiae libri tres 288.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 288.5 to 288.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.5

Haec quoque avis in arboribus nidificat: ova autem oblonga, alba sunt. CAP. V. cap. Anseri Bassano asfinis si non eadem. Sula Hoieri Clus. exot. lib. B imo collo ad uropygium usque ductâ per dorsum mensurâ, pedem Romanum longa erat. A capitis vertice ad dorsum usque uncias 11. Colli ambitus totidem TAcrassus erat Rostri, quòd valdè mucronatum & firmum habebat, longitudo unciae 55. Rostri pars crassior & quae circa oculos nigra erat. Corporis ambitus 24 uncias, i. e. binos pedes Romanos explebat. Alae plus quàm pedem longae: caudae verò longiores pennae 7 unciarum longitudinem non superabant. Crura satìs tenuia & infirma habebat, eâque binis unciis non longiora, & nigri prorsus coloris, ut etiam pedes, qui valdè lati, quatuor digitis constantes, quorum exterior & illi proximus, qui longissimi, tribus articulationibus constabant, tertius duabus, minimus unâ; singuli parvo ungue praediti, praeter secundum, cujus unguis paulo latior & altero latere serratus; omnes autem nigrâ membranâ simul connexi. Longiores porro & Remiges alarum pennae totae nigrae, ut etiam tres illae, quae in cauda superiores & longiores, mediumque caudae locum occupantes. Reliquum corpus albae pennae tegebant: quae tamen in dorso nonnihil flavescebant tanquam luto aut pulvere conspersae fuissent. Hactenus Clusius. Avis haec in plerisque cum Ansere Bassano convenit, in nonnullis tamen notis differt, V.g. Rostri acumine & colore circa oculos nigro, crurum exilitate, & nigro mediarum caudae pennarum colore.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
