Latin
29.5 to 29.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 29.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aves autem quae insulam hanc praecipuè frequentant ut inibi pariant sunt. 1. Anseres Bassani dicti, Scotis Soland geese, qui hujus insulae proprii sunt, nec alibi (quod scimus) circa Britanniam pariunt. Cùm nos ibi essemus, medio Augusto, caeterae omnes aves discesserant, soli Anseres remanserunt, necdum enim pulli eorum penitus adoleverant. 2. Turtur maritimus hic dictus ob similitudinem aliquam quamvis palmipes sit. Avem hanc nos non vidimus, suspicamur tamen eam esse quam sub titulo Turturis Groenlandici descripsimus. Haec etiam hujus insulae peculiaris est. 3. The Scont, quae vel Lomwia est, vel Alka Hoieri: putamus tamen utramque speciem hîc parere. Hae etiam alibi plurimis circa Angliam locis inveniuntur. 4. Scarfs, quos ex nominis cum Germanico Scharpff convenientia, Corvos marinos esse conjectamur. 5. Larorum variae species. 2. Farnae insulae propè Bambergam pagum in litore Northumbrico arce jam ferè collapsa olim celebrem; quas quotannis frequentant ut ibidem pariant. 1. Anates S. Cutberti dictae, Wormio (ut puto) Fider.