# Ornithologiae libri tres 290

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/290

exhibet, eo praecipuè argumento inductus, quòd cùm Plinius nullo alio in loco Diomedeas aves inquiat quàm in jam nominatis insulis conspici: idem de Artenna etiamnum qui ibi vixere tradant. Eam autem partim ex Gesnero, partim ex imaginis pictae intuitu sic describit. Magnitudine sunt quâ Gallinae satìs corpulentae, sed collo & cruribus longiusculis. Color eis fuscus seu cinereus obscurus, & nisi fallor nonnihil albi habent sub ventre ut Columbi Sylvestres quandoque (mea avis tota ferè pronè candicat) Rostrum praedurum & aduncum, ut aquilae ferè, non adeò tamen: colore egregiè rubrum, bene memini [ ego sanè hoc eum non bene meminisse existimo, nam id in mea ave luteum est, praeter uncum, qui nigricat.]) Oculi formosi, igneo colore, non admodum magni. Vidi enim aliquando unam, quae virgâ percussa in capite oculos aperiebat & clamabat: sed mox claudebat, cum lucem solis ferre non posset. Et rursus: color earum non simpliciter albus est, ut Plinius scribit, sed ad cinereum vergens ut in Fulicis, (Larorum generis) etiam, quibus eas comparat. Dentatae an sint non observavi. Rostrum sanè habent validum & longiusculum. Haec Gesnerus, quae exactè ferè (inquit Aldrovandus) avi meae conveniunt, quae nisi rostrum haberet aduncum, non ineptè quis ex Larorum majorum genere judicaret: adeò hos tum toto corpore, tum alis potissimum refert. Pedes ejusdem sunt coloris cujus rostrum, sicut tibiae quoque. Verùm non magnopere fidendum est huic descriptioni partim è Gesnero mutuo sumptae (qui eam habuit ex relatu amici cujusdam qui eam ex memoria confecit) partim ex inspectione vel avis pictae vel certè ejusdem pellis concinnatae. Fortè Avis illa Lari cujusdam species fuerit, ut conjicit Aldrovandus, vel fortè etiam nihil aliud quam Corvus aquaticus aut Graculus palmipes; colores tamen Rostri & plumarum non respondent, si descriptio exacta sit. Quibus has insulas Tremiti hodie dictas adire contigerit, de his avibus diligentiùs inquirant, aut ipsi potiùs eas nanciscantur & curiosiùs describant. CAP. II. Puffinus Anglorum. The Puffin of the Isle of Man. Reperitur etiam in insulis Sorlingis Anglis The Sillyes dictis. AUllum è nido exemptum vidit & descripsit D. Willughby, qui eum Columbae domesticae magnitudine aequalem facit: Majores mihi visi sunt quos in Repositorio Societatis Regiae & Museo Tradescantiano siccatos vidi. Color in capite, collo, dorso, supina parte tota fuscus seu niger; in pectore & ventre albus. Rostrum sesquidigitum aut duos fortè digitos longum, angustum, nigrum, & quoad figuram Vanelli rostro nonnihil simile. Mandibuia superiore xtremo adunca, Corvi marini modo; ejus autem basis carne nuda obducitur, in qua nares. A naribus canaliculus quidam seu fossula utrinque ad uncum ferè producitur. Caput reliquo dorso nigrius. Alae longae; cauda palmum longa, nigra. Pedes subtus nigri, supra utriusque medietas exterior nigra, interior ex carneo alba; adeò ut medius digitus partim albus sit, partim niger. Posticum habet parvum, acutum. Unguiculos nigros. Propter nimiam pinguedinem caro ejus insalubris existimatur, ni priùs sale condiatur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
