Latin
291.5 to 291.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 291.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Carne est eduli &bona, inprimis si juvenis sit, sed quòd perpetuò piscivora à quibusdam contemnitur. An avi huic digiti omnes membranis conjuncti sint necne Piso non memorat, ideoque iis quibus digitus posticus solutus eam subjunximus; quamvis suspicemur ad superius potius genus pertinere. CAP. IV. Shear-water, i. e. Avis aquae superficiem radens. Ujusce avis iconem pictam nobis communicavit Clariss. Vir D. Thomas Brown, qui &alia multa. Ipse autem Larorum familiae eam ascribit. Magnitudine Anatcedit. Caput grande ut in Laris. Pars supina, caput nimirum &dorsum, subnigra aut obscurè brunnea ut vocant: mentum, gula, pectus alba. Pedes carnei. Rostrum teretiusculum oblongum, extremo hamatum ad Corvi marini modum, nigricant. Alae longae complicatae ad extremam caudam pertinebant.