# Ornithologiae libri tres 291.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 291.5 to 291.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/291.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/291.5

Carne est eduli & bona, inprimis si juvenis sit, sed quòd perpetuò piscivora à quibusdam contemnitur. An avi huic digiti omnes membranis conjuncti sint necne Piso non memorat, ideoque iis quibus digitus posticus solutus eam subjunximus; quamvis suspicemur ad superius potius genus pertinere. CAP. IV. Shear-water, i. e. Avis aquae superficiem radens. Ujusce avis iconem pictam nobis communicavit Clariss. Vir D. Thomas Brown, qui & alia multa. Ipse autem Larorum familiae eam ascribit. Magnitudine Anatcedit. Caput grande ut in Laris. Pars supina, caput nimirum & dorsum, subnigra aut obscurè brunnea ut vocant: mentum, gula, pectus alba. Pedes carnei. Rostrum teretiusculum oblongum, extremo hamatum ad Corvi marini modum, nigricant. Alae longae complicatae ad extremam caudam pertinebant.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
