Latin
FR. WILLUGHBEII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 294
Unproofread scanNot analysed yet
Prona colli &pectoris pars cum ventre candidi coloris sunt, sed qui passim cinereis punctis aut maculis distinguatur, quae quidem inferiore ventris &laterum parte cymatili ductu delectant intuentem. Crura circa imum ventrem prominent. Pedes digitique fusci, membranae internae sunt nigrae. Cauda nigra: Alae dorsumque totum nigris &candidis aliquot spatiis vicissim distinguuntur. Sunt qui Nonnam (i. e. monialem) albam appellant. Suspicor ego &hanc quoque speciem eandem esse Albello nostro. Sola obstat magnitudo &cirri carentia. Fortè Gesnerus ex aliorum relatu, vel imaginis pictae intuitu eam descripsit. Certè Leonardus Baltner auceps &piscator Argentinensis diligens &industrius, qui aves omnes Rhenum frequentantes sedulò observavit, conquisivit &delineari fecit, non aliam hujus generis avem praeter Albellum nobis descriptum exhibet, quam nonnae albae titulo insignivit. CAP. IV. Mergus cirratus fuscus; Venetiis Serula. Anas, ut puto longirostra Gesneri. Aldrov. tom. 3. p. 281. Enetiis frequentissima est haec avis: Magnitudine ad Anatem proximè accedit.