# Ornithologiae libri tres 294

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, FR. WILLUGHBEII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/294

Prona colli & pectoris pars cum ventre candidi coloris sunt, sed qui passim cinereis punctis aut maculis distinguatur, quae quidem inferiore ventris & laterum parte cymatili ductu delectant intuentem. Crura circa imum ventrem prominent. Pedes digitique fusci, membranae internae sunt nigrae. Cauda nigra: Alae dorsumque totum nigris & candidis aliquot spatiis vicissim distinguuntur. Sunt qui Nonnam (i. e. monialem) albam appellant. Suspicor ego & hanc quoque speciem eandem esse Albello nostro. Sola obstat magnitudo & cirri carentia. Fortè Gesnerus ex aliorum relatu, vel imaginis pictae intuitu eam descripsit. Certè Leonardus Baltner auceps & piscator Argentinensis diligens & industrius, qui aves omnes Rhenum frequentantes sedulò observavit, conquisivit & delineari fecit, non aliam hujus generis avem praeter Albellum nobis descriptum exhibet, quam nonnae albae titulo insignivit. CAP. IV. Mergus cirratus fuscus; Venetiis Serula. Anas, ut puto longirostra Gesneri. Aldrov. tom. 3. p. 281. Enetiis frequentissima est haec avis: Magnitudine ad Anatem proximè accedit.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
