# Ornithologiae libri tres 298.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 298.1 to 298.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/298.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/298.1

plumulae duabus maculis seu lineolis albis propè apicem hinc indè notantur. Maculae albae in alarum vestitricibus & scapularum longioribus pennis majores, in medio dorso minores. Guttur & collum pronum canescunt. Collum infimum, pectus & venter alba. D. Willughby ductum transversum nigricantem per anum observavit.] In ave circa insulam Jarsey occisâ caput nigrum fuit, itémque collum, in cujus medio torques albus latitudine digitali aut sescunciali maculis seu punctulis albis crebris constans. Remiges pennas in duobus extremis alarum singularum internodiis 30 numeravimus, sunt tamen breves, nigrae omnes seu obscurè fuscae. Caudam habet brevissimam Anatinae figurâ, 20 minimum pennis compositam. Rostrum rectum, acutum, Lomwiae simile, tres ferè digitos longum. Mandibula superior nigricat aut livet, ad ipsas usque nares plumagine tecta, sursum nonnihil reflexa; inferior albicat. Nares cuticula supernè dependente per medium dividuntur. Palmipes est & digitos habet anticos longissimos, inprimis extimum. Posticus brevissimus est & minimus. Crura mediae longitudinis, sed compressa admodum & lata velut remorum palmuli, exteriore superficie fuscâ seu nigrâ, interiore lividâ seu pallidè caeruleâ. Ungues lati & humanis similes. Crura in hac ave sita sunt in eodem ferè cum dorso plano & caudae proxima, ut nullo modo incedere posse videatur nisi in caudam perpendiculariter erecta. Labyrinthus in aspera arteria nullus. Hepar in duos divisum lobos cystin felleam obtinet. Supra ventriculum oesophagus in quandam veluti ingluviem dilatatur, cujus interior superficies papillaribus glandulis duriusculis granulata est. Gula ingens, laxa & dilatabilis: intestina larga praecipuè versus ventriculum. Ventriculus autem magìs musculosus quàm in granivoris. In fluvio Tame Agri Warwicensis occisa fuit haec avis. Ego [J. R. †J quater eam vidi. 1. Venetiis. 2. In agro Eboracensi apud D. Hewley M. D. occisam propè Cawood. 3. In repositorio Societatis Regiae Londini. 4. Apud D. Darley, circa Jarseiam insulam captam. Differunt nonnihil inter se coloribus. Aliae etenim torquatae sunt, Dorso, collo, capite nigrioribus, & lineolis albis pictis: Aliae torque carent. supina corporis parte ad cinereum magis accedunt, & punctis albis non autem lineolis distinguuntur. Fortè hae foeminae sunt, illae mares.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
