Latin
302.5 to 302.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 302.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad supinam attinet, caput &collum superius album, nisi quòd ad aures utrinque macula nigra. Inferiorem colli partem nigredo occupat. Dorsum medium &scapulae cinereae. Cauda alba apicibus pennarum ad unum circiter digitum nigris: Extima tamen utrinque penna tota alba. Remiges alarum extimae quatuor mediâ plus parte nigrae: duae his immediatae apices tantùm nigros obtinent, caetera albae. Septima propè apicem maculam duntaxat nigram obtinet. Reliquae omnes albae. Uno verbo, costa seu superior anteriórve alae extensae pars nigra est, qui color propè dorsum, amplum &latum ductum seu maculam efficit. Rostrum plus digitum longum, deorsum nonnihil inflexum seu arcuatum, praecipuè versus apicem qui acutus est, colore nigro. Mandibula inferior non procul ab apice in angulum infernè extuberat, ut in hujus generis aliis. Crura &pedes cinerei seu lividi: Ungues nigri. Digiti postici rudimentum quoddam potiùs quàm digitum obtinet, est enim tuberculum tantum carneum nullo ungue munitum. Crura etiam supra genua ad digiti ferè latitudinem plumis destituuntur. Color hiatûs oris &linguae malo Assyrio similis est, ut observavit Bellonius. Caeterum cauda 5 digitos longa 12 pennis ferè aequalibus componitur. Remigum pennarum numerus 28 aut 29. Avis haec digiti postici carentiâ ab aliis sui generis omnibus nobis hactenus observatis facilè dignoscitur. Larus cinereus Ornithologi Aldrov. p. 73. item cinereus tertius Aldrov. Cepphus Turneri &Gesneri. The Pewit or Black-cap, called at Chester, The Sea-crow. Agnitudine Columbam domesticam ferè aequat. Quem descripsimus decem uncias pendebat. longitudo à summo rostro ad extremam caudam 15 erat digitorum: Latitudo alis expansis 37. Rostrum sanguinei coloris, deorsum nonnihil inflexum, à cuspide ad angulos oris duos digitos longum. Palatum coloris miniacei.