# Ornithologiae libri tres 303.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 303.5 to 303.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/303.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/303.5

Comachio mihi aliquando amicus quidam meus scripsit, inquit Aldrovandus, Martio mense pennas in capite nigrescere, eamque nigredinem trimestri spatio quo soboli incumbunt perdurare, reliquis novem mensibus candidas esse. Quod si verum sit (mihi enim non videtur verisimile) non mirum ex una & eadem specie ave diversis anni tempestatibus descripta duas trésve factas. Descriptionem Gesneri Laro suo cinereo in reliquis convenire, solo rostri & pedum colore differre scribit Aldrovandus. Sed rostri (inquit ille) & pedum color fortasse variaverit in avibus ejusdem specie; quod ego non facilè admiserim, nisi aetate aut sexu diversae fuerint. §. VII. Larus albus major Bellonii, quem à superiore seu Pewitta non diversum esse opinamur. Ex Aldrovando. Inor, inquit, est cinereo aspectúque non injucundus, & corporis pulchritudine IA ad Columbam albam accedens, quanquam mole corporis hanc vincere videatur, cùm alioqui pennis exutus longè minus carnis obtineat. Nivis instar candidus est, sub alis tamen aliquid habet cinerei. Oculi sunt grandiusculi, & nigro ambiuntur circulo. Propè aurium regiones utrinque macula est nigra. Alis optime instructus est, nam caudam longitudine superant. Crura ac rostrum rubicunda, contra ac in cinereo. Rectâ cruribus insistit, posteriora corporis magìs elevata gestans, ità ut inferiora in arcum quasi curvari videantur. Rostrum est teres & acutum, alarumque extrema nigra. Avis haec in plerisque accedit ad Pewittam nostram proximè descriptam, verticis colore & maculis nigris ad aures differt. Aldrovandus Larum album minorem Bellonii Ceppho Turneri hoc est Pewittae nostrae eundem facit; quem ego potiùs Hirundinem marinam crediderim, quia eum palustria & ripas fluminum frequentare scribit.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
